On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
In medio tecti ratio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter florem; flos autem tantam habeat magnitudinem, quantam habuerit columnae capitulum, praeter pyramidem. reliqua, uti supra scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda videntur.
Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae. earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae; ex îs omnia, quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.