On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
Huius exemplar Romae nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris.
Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus invenit octastylon pseudodipterive rationem. ex dipteri enim aedis symmetria distulit interiores ordines columnarum XXXIV eaque ratione sumptus operasque compendii fecit. is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione.
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex improviso imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram. haec autem ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus! quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes.