On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.

Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.