On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus, quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum fuerint, vanae fiunt et raritatibus inbecillae; uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur. itaque edito fetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit et redit in pristinam naturae firmitatem.
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.
Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis. ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio, cum eae ad materiam deiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates.