On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus. ideo eodem modo Rhodii ea de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
Is primo negavit se facturum. posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum. cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit. itaque Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.
Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.