On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
De corace nihil putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem. de accessu, quae e)piba/qra graece dicitur, et de marinis machinationibus, †quae per navium aditus habere posse scripsit, tantum pollicitum esse vehementer animadverti neque rationes eorum eum explicavisse.
Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint comparationibus, exposui. nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia mihi videntur, exponam.
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. basis compingatur, quae graece e)sxa/ra dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus crassis FS, latis S; distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece a(maco/podes dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.