Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.
Itaque minus miror apud trucem et saeuum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se diuisas non credit, uelut insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque diligentius inspecta ueritate tunc absoluit, cum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis conlocatum indicium est.
Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque temeraria, quae x uniuersos imperatores suos, et quidem a pulcherrima uictoria uenientis, capitali iudicio exceptos necauit, quod militum corpora saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissent, necessitatem puniens, cum honorare uirtutem deberet.
Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit,
quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!
Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Titinius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauit, cum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis
fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis haec, erroris illa.Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore uocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.
Vltionis autem quem ad modum acres, ita iusti aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum dolorem dolore pensare cupientes: quos latius conplecti non adtinet.
Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Priuernatesque † rebellaturos diceret. qui cum cum coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus,
in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis suis perueniret, quae illis uitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.Illam uero ultionem et senatus et consensus omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis Romanos, qui Vticae consistebant, sordido imperio uexasset idcircoque ab his uiuus esset exustus, nec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella uersata est.
Clarae ultionis utraque regina, et Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices insidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostrauit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.
Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo
permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore uindicta uso qui uapulauerant Iasonem interfecerunt, animi, non corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.Nunc, quatenus uitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.
Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce monstri simile exemplum est? cum carpento ueheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinae morae causam requisiuit, et ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret. qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine sceleris conmaculauit.
Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictum, sed si per se aestimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scaeuola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum
conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum a se inchoati parricidii peregisse?
Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuit, uetus amicus et Pompeianae militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae trucidanda tetendit, amicitiae hostis, diuini beneficii interceptor, publicae religionis, quod ad salutem clarissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes.
Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse uidetur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit: namque triumuirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati uiri latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis
uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore caedis quam ipsa caede miserior.