Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Protrahatur etiam auaritia, latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae auidissima uorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima.
Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis nostrae uiros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, quamquam euidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus uindicare debebant, inhonesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt.