Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cauatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.

Odium merita Septimulei auaritia, Ptolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset propterque eas periturum se uideret et ideo omni pecunia inposita nauibus in altum processisset, ut classe perforata suo arbitrio periret et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium domum reuexit. procul dubio hic non possedit diuitias, sed a diuitiis possessus est, titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.

Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae leges introduceret de ciuitate Italiae danda et de prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem mutare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam ueniret: deinde partim monenti, partim oranti senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate uersatus est.