Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui uiolentus, quia dolorem, cum inferre uult, patitur, amara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas di ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto uehementiore conspici uoluerunt.

Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio

Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.