Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.

Talis irae motus aut singulorum aut paucorum aduersus populum uniuersum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam processit, quod filium adulescentem fortissime aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.