Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio
Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?
Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.
Talis irae motus aut singulorum aut paucorum aduersus populum uniuersum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam processit, quod filium adulescentem fortissime aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.