Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu ueneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus illos amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.

† Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saeuitiae facit, cui

neque uiuos homines medios secare neque parentes liberorum uesci cogere corporibus nefas fuit.

Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos et manus in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animaduerteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit.