Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: etenim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse.

L. Sulla, quem neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit uictorias, Scipionem se populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentauit,—egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauit—quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica uilla, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data

extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis humi corpora prostrauissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saeuire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi ciues propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum caedibus uirorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non uultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita priuauit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia narrare uideor: at ille etiam M. Plaetorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactauit, nouus punitor misericordiae, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putauit!