Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam

truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.