Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puellae faceret.

Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt.

Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, currus conscendere aequo animo sustinebant: uiris enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.

Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: etenim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse.