Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praeualidos seruos, quibus latera sua conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.