Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuuentute, quod intra centum annos esset obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienam, re uera suam condicionem deplorasse uidetur, opum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleuerit?
Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam.
Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum uallauit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?
Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad eandem ex epulis in cubiculum ueniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.