Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum non uoluntarius, sic propter nouitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis—erat enim capillis uacuum—perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne uesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.

Non uulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, qui in Io insula, quia quaestionem a piscatoribus positam soluere non potuisset, dolore absumptus creditur.

Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.

Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam

demisisset, ancipiti sententiarum euentu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia uictor causam mortis gaudium habuit.

Philemonem autem uis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamauit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset, 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus grauauit.

At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum uitae finem attributum.

Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum humanae uitae modum supergressum dum passae uuae suco tenues et exiles uirium reliquias fouentem unius grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.

Iungam illos, quos et propositum et exitus pares fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam uidisset, fretus uiribus accessit ad eam insertisque manibus diuellere conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam naturam reuocata conpressit eumque cum tot gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.

Item Polydamas athleta tempestate speluncam subire coactus est, nimio et subito incursu aquae labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni corpore humano potentiore oppressus imbris petitam latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt hi praebere documentum nimio robore membrorum uigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura utriusque boni largitionem, ne supra mortalem sit felicitatem eundem et ualentissimum esse et sapientissimum.

Verum quia excessus e uita et fortuitos et uiriles, quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, sed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit cupiditas.