Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad P. Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, in potestatem nostram redactam perductus, cum de uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii

exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseri, quibus extingui quam superesse utilius est, in trepido et anxio consilio quanam ratione uita exeant quaerentes: ferrum acuant, uenena temperent, laqueos adprehendant, uastas altitudines circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimuero non nimio studio retinendum bonum, cuius caduca possessio tam leui adflatu uiolentiae concussa dilabi potuit.