Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Verum praecipue Catilinae libido scelesta: nam uaesano amore Aureliae Orestillae correptus, cum unum impedimentum uideret quo minus nuptiis inter se iungerentur, filium suum, quem et solum et aetate iam puberem habebat, ueneno sustulit protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac nouae maritae orbitatem suam loco muneris erogauit. eodem deinde animo ciuem gerens quo patrem egerat, filii pariter manibus et nefarie adtemptatae patriae poenas dedit.

At Campana luxuria perquam utilis nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem

inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei et Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne an ab illis capi perniciosius habendum sit?