Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes

inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius —is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat—crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?

Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc eloquentia de ui eloquentiae questa est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.