Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

At Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo animo studiis litterarum esset operatus, parua admodum summa retenta patrimonium suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit, quod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio.

Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato inter studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo

tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!

Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.