Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.
Otium, quod praecipue industriae et studio maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti
debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissionibus communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.