Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate flagrauit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo minus Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios superesse temporibus.

Terentius autem Varro humanae uitae expleto

spatio non annis, quibus saeculi tempus aequauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.

Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et uigeret.

Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali inconmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.

Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum

ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.