Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut

quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.