Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps—, cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.

Age, Q. Metellus Pius, L. et M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.

Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.