Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.
L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps—, cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.