Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus.
M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit.
Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in hanc suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae
adfinem fuisse, sed perinde atque confessus esset, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est.Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.
Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.
M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.
L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps—, cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.
Age, Q. Metellus Pius, L. et M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.
Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.
Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut
quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis uindicarant ipsi commiserunt.
C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a uicissitudine poenae afuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.
C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti
ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit.C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparauit dissimulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperauerit.
Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.
Quid cesso uires industriae commemorare, cuius alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu,
quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? † quae cum sit perfectissima uirtus, duramento sui confirmatur.