Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed et alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.