Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus,
quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.