Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.
Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, ita in opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum
accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.
Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres
Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed et alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.
Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus
fuerat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.
Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.
Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.
Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat.