Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.
Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli
possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore conexae.C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit. quae inpensa a leuibus initiis coepta ad suspensa caldae aquae tantum non aequora penetrauit. idem, uidelicet ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitauit, aestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diuersos greges separatim molibus includendo, ut nulla tam saeua tempestas inciderit, qua non Oratae mensae uarietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, quo recentiore usu conchyliorum frueretur: ubi dum se publicae aquae cupidius inmergit, cum Considio publicano iudicium nanctus est. in quo L. Crassus aduersus illum causam agens errare amicum suum Considium dixit, quod putaret Oratam remotum a lacu cariturum ostreis: namque ea, si inde petere non licuisset, in tegulis reperturum.