Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.
Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.
Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.
Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli
possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore conexae.