Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.
Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.
Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu
inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem curulem auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si in uno Pompeio Magno omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim honorati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.
Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat laetatus.
Sed nescio an praecipuum L. Marcius inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.
Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.