Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
tam hercule quam curia † superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo
merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.Rarum specimen honoris in Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.