Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sed nescio an praecipuum L. Marcius inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.
Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.
Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque ciuitas † tam frequentem uenerati post mortem domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est.
Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.
Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.
Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.
Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli
possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore conexae.