Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat laetatus.

Sed nescio an praecipuum L. Marcius inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.

Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.