Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis conligatio solueretur.
Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon
nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, naualis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur cuius uox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae optime canentur'. dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!