Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.

Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud paruum exemplum.

Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et

Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l et centum annos uixisse.

Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae est, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.