Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii uirorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit neque in illo reliquit.
Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.
Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud paruum exemplum.
Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et
Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l et centum annos uixisse.Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae est, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.
Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius peri/plous legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit annos.
Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.
Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod
ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat, adornauit.
Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.
L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem tam cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. † et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.