Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae de modo et forma eius secum sermonem conferre
conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.
Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore suo de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.
Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium praecipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris uitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu uetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando.
M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et ciuis et patris familiae optabile exemplum.
Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.
Q. autem Fabius Maximus duobus et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleuerint.