Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.
Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae sollicitudine angerentur, interitum sibi caelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.
Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?
Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter cetera enim
perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium repraesentans, ut non exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam propriamque dei notam decore significatam.Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo Cnidiorum collocauit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, qui uisa pictura equae hinnitum edere coactus est, et canum latratus aspectu picti canis incitatus taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae Syrasusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: quid enim uacua rationis animalia arte decepta miremur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam uideamus?
Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod
summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus est, perinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo tendebant nequiuerunt.Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Vlixen, clamantem Aiacem lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit.
Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam paruula materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus spongeam omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas
equi nares directam desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus imitatus est.Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur.
Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide aestimantur.
Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae de modo et forma eius secum sermonem conferre
conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.
Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore suo de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.