Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Egregia C. quoque Calpurni Pisonis praetoris urbis constitutio: cum enim ad eum Terentius ex octo filiis, quos in adulescentiam perduxerat, ab uno in adoptionem dato exheredatum se querellam detulisset, bonorum adulescentis possessionem ei dedit heredesque lege agere passus non est. mouit profecto Pisonem patria maiestas, donum uitae, beneficium educationis, sed aliquid etiam flexit
circumstantium liberorum numerus, quia cum patre septem fratres impie exheredatos uidebat.Quid, Mamerci Aemili Lepidi consulis quam graue decretum! Genucius quidam Matris magnae Gallus a Cn. Oreste praetore urbis impetrauerat ut restitui se in bona Naeui Ani iuberet, quorum possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso acceperat. appellatus Mamercus a Surdino, cuius libertus Genucium heredem fecerat, praetoriam iurisdictionem abrogauit, quod diceret Genucium amputatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus neque uirorum neque mulierum numero haberi debere. conueniens Mamerco, conueniens principi senatus decretum, quo prouisum est ne obscena Genucii praesentia inquinataque uoce tribunalia magistratuum sub specie petiti iuris polluerentur.