Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, cum pro consule bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis uiribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis uiam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur ea dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam uero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicauit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moenia Contrebiae armato sedendum foret.

Agathocles autem Syracusarum rex audaciter callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte Karthaginienses occupassent, exercitum suum in Africam traiecit, ut metum metu, uim ui discuteret, nec sine effectu: nam repentino eius aduentu perculsi Poeni libenter incolumitatem suam salute hostium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. age si Syracusarum moenia tueri perseuerasset? Sicilia belli malis urgueretur, bona pacis fruenda securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae patiebatur, dum alienas potius lacessit opes quam suas tuetur, quo aequiore animo regnum deseruit, eo tutius recepit.