Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Tusculanis etiam acumine consilii incolumitas parta est: cum enim crebris rebellationibus meruissent ut eorum urbem funditus Romani euertere

uellent, atque ad id exequendum Furius Camillus maximus dux ualidissimo instructus exercitu uenisset, uniuersi ei togati obuiam processerunt commeatusque et cetera pacis munia benignissime praestiterunt. armatum etiam intrare moenia passi sunt nec uultu nec habitu mutato. qua constantia tranquillitatis non solum ad amicitiae nostrae ius, sed etiam ad communionem ciuitatis usque penetrarunt, sagaci hercule usi simplicitate, quoniam aptius esse intellexerant metum officiis dissimulare quam armis protegere.

At Volscorum ducis Tulli execrabile consilium. qui ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensus, cum aliquot aduersis proeliis contusos animos suorum et ob id paci proniores animaduerteret, insidiosa ratione quo uolebat conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam conuenisset, consulibus dixit uehementer se timere ne quid hostile subito molirentur monuitque ut essent cautiores et protinus ipse urbe egressus est. quam rem consules ad senatum detulerunt. qui, tametsi nulla suspicio suberat, auctoritate tamen Tulli commotus ut ante noctem Volsci abirent decreuit. qua contumelia inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. ita mendacium uersuti ducis simulatione beniuolentiae inuolutum duos simul populos fefellit, Romanum, ut insontes notaret, Volscum, ut deceptis irasceretur.