Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ac ne illud quidem parum prudenter. quidam Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepit, non quod speraret se illum consequi posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis uexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.
Huic uaframento consimilis illa calliditas
superiori. Hannibal a Duilio consule nauali proelio uictus timensque classis amissae poenas dare, offensam astutia mire auertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perueniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. qui, postquam ciuitatis eius curiam intrauit, 'consulit uos' inquit 'Hannibal, cum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamauit uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicauerant.Item Hannibal Fabium Maximum inuictam armorum suorum uim saluberrimis cunctationibus pugnae ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi belli respergeret, totius Italiae agros ferro atque igni uastando unius eius fundum inmunem ab hoc iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti beneficii insidiosa adumbratio eius, nisi Romanae urbi et Fabii pietas et Hannibalis uafri mores fuissent notissimi.