Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Lampsacenae urbis uero salus unius uaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum uidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iurauit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum diruas'. haec uelocitas sagacitatis oppidum uetusta nobilitate inclytum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.
Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam aniculae succursum est, quae pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicione,
ut illam simul utrisque redderet. quorum alter interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore obsitus deceptae omnis nummos abstulit. superuenit deinde alter et depositum petere coepit. haerebat misera et in maxima pariter et pecuniae et defensionis penuria iamque de laqueo et suspendio cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus adfulsit. qui, ut in aduocationem uenit, 'mulier' inquit 'parata est depositi se fide soluere, sed nisi socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, ut ipse uociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeraretur'.