Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sordida magorum dominatione oppressa Darius sex adiutoribus eiusdem dignitatis adsumptis pactum cum praeclari operis consortibus fecit ut equis insidentes solis ortu cursum in quendam locum dirigerent, isque regno potiretur, cuius equus in eo primus hinnisset. ceterum maximae mercedis con petitoribus fortunae beneficium expectantibus solus acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae rei effectum adsecutus est, qui in equae genitalem partem demissam manum, cum ad eum locum uentum esset, naribus equi admouit. quo odore inritatus ante omnes hinnitum edidit, auditoque eo sex reliqui summae potestatis candidati continuo equis delapsi, ut est mos Persarum, humi prostratis corporibus Darium regem salutauerunt.

quantum imperium quam paruo interceptum est uaframento!

Bias autem, cuius sapientia diuturnior inter homines est quam patria Priene fuit, si quidem haec etiam nunc spirat, illius perinde atque extinctae uestigia tantum modo extant, ita aiebat oportere homines in usu amicitiae uersari, ut meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum uideatur inimicumque simplicitati, qua praecipue familiaritas gaudet, sed si † altior initamini cogitatio demissa fuerit, perquam utile reperietur.

Lampsacenae urbis uero salus unius uaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum uidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iurauit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum diruas'. haec uelocitas sagacitatis oppidum uetusta nobilitate inclytum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.

Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam aniculae succursum est, quae pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicione,

ut illam simul utrisque redderet. quorum alter interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore obsitus deceptae omnis nummos abstulit. superuenit deinde alter et depositum petere coepit. haerebat misera et in maxima pariter et pecuniae et defensionis penuria iamque de laqueo et suspendio cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus adfulsit. qui, ut in aduocationem uenit, 'mulier' inquit 'parata est depositi se fide soluere, sed nisi socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, ut ipse uociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeraretur'.

Ac ne illud quidem parum prudenter. quidam Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepit, non quod speraret se illum consequi posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis uexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.