Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sordida magorum dominatione oppressa Darius sex adiutoribus eiusdem dignitatis adsumptis pactum cum praeclari operis consortibus fecit ut equis insidentes solis ortu cursum in quendam locum dirigerent, isque regno potiretur, cuius equus in eo primus hinnisset. ceterum maximae mercedis con petitoribus fortunae beneficium expectantibus solus acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae rei effectum adsecutus est, qui in equae genitalem partem demissam manum, cum ad eum locum uentum esset, naribus equi admouit. quo odore inritatus ante omnes hinnitum edidit, auditoque eo sex reliqui summae potestatis candidati continuo equis delapsi, ut est mos Persarum, humi prostratis corporibus Darium regem salutauerunt.
quantum imperium quam paruo interceptum est uaframento!Bias autem, cuius sapientia diuturnior inter homines est quam patria Priene fuit, si quidem haec etiam nunc spirat, illius perinde atque extinctae uestigia tantum modo extant, ita aiebat oportere homines in usu amicitiae uersari, ut meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum uideatur inimicumque simplicitati, qua praecipue familiaritas gaudet, sed si † altior initamini cogitatio demissa fuerit, perquam utile reperietur.
Lampsacenae urbis uero salus unius uaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum uidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iurauit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum diruas'. haec uelocitas sagacitatis oppidum uetusta nobilitate inclytum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.